Collegium

scholae aestivae
Gymnasii Carolivicani

Collegium Carolivicanum anni 2018 a die 18 usque ad 25 mensis Augusti celebrabitur apud Gymnasium nostrum, quod in provincia Sirmiensi saeculo XVIII ineunte conditum atque inter initia totum Latinitati fovendae deditum hodieque juventutis animos egregia cura excolit (www.karlgimnazija.edu.rs).

De Collegii Carolivicani proposito plura legere hic licet: Anglice, Hungarice, Rumenice, Serbice.

Ibi proxima aestate linguas Graecam et Latinam docebunt praeceptores natione varii, doctrina sollertiaque pares.

Admittentur ad scholas tam lycaeorum quam academiae discipuli omnium nationum, necnon eorum magistri, seu qui singillatim seu gregatim adesse volent. Qui omnes in greges tres (rudium, mediam, provectiorum) distribuentur.

Totius interim disciplinae sermo nobis Latinus erit.

Dabuntur praeterea occasiones

-- voce instrumentove canendi,

-- scaenicas fabulas agendi,

-- varie ludendi,

-- intra oppidum et extra ambulandi visendique,

-- postremo Deum immortalem sive Graeco sive Romano ritu precandi.

Discipulos et magistros Oecus Oecologicus hospitio excipiet (facebook.com/ekoloskicentar). Epularum quoque curam idem oecus ita suscipiet ut terni in die cibi praebeantur (jentaculum, prandium, cena).

introitus.jpgDisciplinae expensis aliunde providebitur, ipsi vero participes tantummodo hospitii victusque pretium exsolvent, scilicet denarios ducenos super duodevicena milia (18200 rsd).

Quo plura sciscitere, huc mittito epistolium: collegium.carolivicanum@gmail.com. Quod si Latine aut Graece aut Anglice aut Germanice aut Serbice scripseris, eadem qua usus eris lingua tibi rescribetur; ceteris linguis, etsi legere scripta scierimus, ad rescribendum nos non utemur.

Danda sunt participum nomina ante Kalendas Julias. Ad quod faciendum patet eadem quae supra memorata est cursualis inscriptio. Qui complurium nomina dare volet, non satis erit numerum eorum qui secum venturi sint indicare, sed unius cujusque participis nomen, aetatem, patriam, disciplinam (sive professionem) perscribere oportebit. Nominum acceptio rescripto confirmabitur, simul quod post data nomina exsequendum erit mandabitur. Datis acceptisque nominibus ante Kalendas Julias, vacat adhuc in Collegio locus in disciplinam venturis SEPTEM. Ad quem complendum nomina dare licebit usque ad Kalendas Augustas.

 

Ad scholas aestivas Collegii nomine instituendas utitur Gymnasium Carlovicense fraterna opera et consilio Gymnasii philologorum Belgradensis (filoloska.edu.rs), necnon judicio et auctoritate Instituti antiquitatibus investigandis excolendis quod est Belgradi apud Facultatem philosopham (www.f.bg.ac.rs).